More cards in this set
Card 6
Front
illa parata est exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
Back
Card 7
Front
forte puer comitum seductus ab agmine fido dixerat ‘ecquis adest?’ et ‘adest!’ responderat Echo. hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes, voce ‘veni!’ magna clamat; vocat illa vocantem.
Back
Card 8
Front
respicit et rursus nullo veniente ‘quid’ inquit ‘me fugis?’ et totidem, quot dixit, verba recepit.
Back
Card 9
Front
perstat et alternae deceptus imagine vocis, ‘huc coeamus!’ ait nullique libentius umquam responsura sono
Back
Card 10
Front
‘coeamus’ rettulit Echo et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
Back
Card 11
Front
ille fugit fugiensque ‘manus complexibus aufer; ante’ ait ‘emoriar, quam sit tibi copia nostri.’ rettulit illa nihil nisi ‘sit tibi copia nostri.’
Back
Card 12
Front
spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae:
Back
Card 13
Front
attenuant vigiles corpus miserabile curae, adducitque cutem macies, et in aera sucus corporis omnis abit;
Back
Card 14
Front
vox tantum atque ossa supersunt: vox manet: ossa ferunt lapidis traxisse figuram. inde latet silvis nulloque in monte videtur. omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
Back
Card 15
Front
hic puer, et studio venandi lassus et aestu, procubuit faciemque loci fontemque secutus; dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, dumque bibit, visae correptus imagine formae, spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.