dumque bibit, visae correptus imagine formae, spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
Back
Card 17
Front
astupet ipse sibi vultuque immotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
Back
Card 18
Front
spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines, impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
Back
Card 19
Front
cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse. se cupit imprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
Back
Card 20
Front
irrita fallaci quotiens dedit oscula fonti! in mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
Back
Card 21
Front
quid videat nescit, sed quod videt uritur illo atque oculos idem qui decipit incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
Back
Card 22
Front
quod petis est nusquam; quod amas, avertere, perdes. ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est.
Back
Card 23
Front
nil habet ista sui; tecum venitque manetque, tecum discedet, si tu discedere possis.
Back
Card 24
Front
quae simul aspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius sed, ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent,
Back
Card 25
Front
sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, nec vigor et vires et quae modo visa placebant,