Pliny notes ii

HideShow resource information
Preview of Pliny notes ii

First 198 words of the document:

Athenodorus and the ghost...
iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod
exponam ut accepi? erat Athenis spatiosa et capax domus sed
infamis et pestilens. per silentium noctis sonus ferri, et si
attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde
e proximo reddebatur: mox adparebat idolon, senex macie et
squalore confectus, promissa barba horrenti capillo; cruribus
compendes, manibus catenas gerebat quatiebatque. inde
inhabitantibus tristis diraeque noctes per metum vigilabantur;
vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. nam
interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis
oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat. deserta inde
et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta;
proscribebatur tamen, seu quis emere seu quis conducere ignarus
tanti mali vellet. venit Athenas philosophus Athenodorus, legit
titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia
docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. ubi coepit
advesoerascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit
pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; ipse ad
scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita
simulacra et ianes sibi metus fingeret. initio, quale ubique,

Other pages in this set

Page 2

Preview of page 2

Here's a taster:

Stabat innuebatque digito similis vocanti.
hic contra ut paulum expectaret manu significat rursusque ceris et
stilo incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit
rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et
sequitur. ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. Postquam
deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem. Desertus
herbas et folia concerpta signum loco ponit. postero die adit
magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant.…read more

Comments

No comments have yet been made

Similar Latin resources:

See all Latin resources »See all resources »