Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Back
Card 17
Front
'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, cui pater intactam dederat, primisque iugarat ominibus.
Back
Card 18
Front
Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius venit furor.
Back
Card 19
Front
Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae;
Back
Card 20
Front
factumque diu celavit, et aegram, multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Back
Card 21
Front
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
Back
Card 22
Front
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
Back
Card 23
Front
His commota fugam Dido sociosque parabat: conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat;
Back
Card 24
Front
navis, quae forte paratae, corripiunt, onerantque auro: portantur avari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Back
Card 25
Front
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo.