More cards in this set

Card 6

Front

Nec facile quemquam nisi Verginium invenio, cuius tanta in praedicando verecundia quanta gloria ex facto.

Back

Preview of the front of card 6

Card 7

Front

Ipse sum testis, familiariter ab eo dilectus probatusque, semel omnino me audiente provectum, ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando Cluvium locutum:

Back

Preview of the front of card 7

Card 8

Front

"Scis, Vergini, quae historiae fides debeatur; proinde si quid in historiis meis legis aliter ac velis, rogo ignoscas."

Back

Preview of the front of card 8

Card 9

Front

Ad hoc ille: "Tune, Cluvi, ignoras, ideo me fecisse, quod feci, ut esset liberum vobis scribere, quae libuisset?"

Back

Preview of the front of card 9

Card 10

Front

Age dum, hunc ipsum Frontinum in hoc ipso, in quo tibi parcior videtur et pressior, comparemus.

Back

Preview of the front of card 10

Card 11

Front

Vetuit exstrui monumentum; sed quibus verbis? "Impensa monumenti supervacua est; memoria nostri durabit, si vita meruimus."

Back

Preview of the front of card 11

Card 12

Front

An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare duraturam memoriam suam, quam uno in loco duobus versiculis signare, quod feceris?

Back

Preview of the front of card 12

Card 13

Front

Quamquam non habeo propositum illum reprehendendi, sed hunc tuendi; cuius quae potest apud te iustior esse defensio quam ex collatione eius, quem praetulisti?

Back

Preview of the front of card 13

Card 14

Front

Meo quidem iudicio neuter culpandus, quorum uterque ad gloriam pari cupiditate, diverso itinere contendit, alter, dum expetit debitos titulos; alter, dum mavult videri contempsisse. Vale.

Back

Preview of the front of card 14