More cards in this set

Card 16

Front

Regulus cum venisset ad signandum, "Rogo," inquit, "has mihi leges."

Back

Preview of the front of card 16

Card 17

Front

Aurelia ludere hominem putabat, ille serio instabat; ne multa, coegit mulierem aperire tabulas ac sibi tunicas, quas erat induta, legare; observavit scribentem, inspexit, an scripsisset.

Back

Preview of the front of card 17

Card 18

Front

Et Aurelia quidem vivit, ille tamen istud tamquam morituram coegit. Et hic hereditates, hic legata, quasi mereatur, accipit!

Back

Preview of the front of card 18

Card 19

Front

Alla ti diateinomai in ea civitate, in qua iampridem non minora praemia, immo maiora nequitia et improbitas quam pudor et virtus habent?

Back

Preview of the front of card 19

Card 20

Front

Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret, quam cito sestertium sescenties impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi, milies et ducenties habiturum.

Back

Preview of the front of card 20

Card 21

Front

Et habebit, si modo, ut coepit, aliena testamenta, quod est improbissimum genus falsi, ipsis, quorum sunt illa, dictaverit. Vale.

Back

Preview of the front of card 21