More cards in this set

Card 16

Front

cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis, per quem excusaretur, elegit his quidem verbis: "Etiam si filium haberem, tibi mandarem."

Back

Preview of the front of card 16

Card 17

Front

Quibus ex causis necesse est tamquam immaturam mortem eius in sinu tuo defleam, si tamen fas est aut flere aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita quam vita est.

Back

Preview of the front of card 17

Card 18

Front

Vivit enim vivetque semper atque etiam latius in memoria hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit.

Back

Preview of the front of card 18

Card 19

Front

Volui tibi multa alia scribere, sed totus animus in hac una contemplatione defixus est.

Back

Preview of the front of card 19

Card 20

Front

Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio, adloquor, teneo;

Back

Preview of the front of card 20

Card 21

Front

cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem. Vale.

Back

Preview of the front of card 21