Perterrito Africam se futurorum praenuntiam dixit: iturum enim Roman honoresque gesturum, atque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum, ibque moritutum.
Back
Card 7
Front
Facta sunt omnia.
Back
Card 8
Front
Praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave eadem figura in litore occurisse narratur.
Back
Card 9
Front
Ipse certe implicitus morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.
Back
Card 10
Front
Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est quod exponam ut accepi?
Back
Card 11
Front
Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens.
Back
Card 12
Front
Per silentium noctis sonus ferri, et si attenders acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur:
Back
Card 13
Front
mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque.
Back
Card 14
Front
Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
Back
Card 15
Front
Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat.