Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
Back
Card 7
Front
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit remigium alarum, posuitque immania templa.
Back
Card 8
Front
In foribus letum Androgeo: tum pendere poenas Cecropidae iussi—miserum!—septena quotanniscorpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Back
Card 9
Front
Contra elata mari respondet Gnosia tellus: Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; hic labor ille domus et inextricabilis error;
Back
Card 10
Front
(...)
Back
Card 11
Front
magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Back
Card 12
Front
Bis conatus erat casus effingere in auro; bis patriae cecidere manus.
Back
Card 13
Front
Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
Back
Card 14
Front
“Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; nunc grege de intacto septem mactare iuvencos praestiterit, totidem lectas de more bidentes.”
Back
Card 15
Front
Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.