More cards in this set

Card 6

Front

Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere.

Back

Preview of the front of card 6

Card 7

Front

(...)

Back

Preview of the front of card 7

Card 8

Front

Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur.

Back

Preview of the front of card 8

Card 9

Front

Quis autem amicior quam frater fratri? Aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum.

Back

Preview of the front of card 9

Card 10

Front

Nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, prouidere decet.

Back

Preview of the front of card 10

Card 11

Front

Nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur

Back

Preview of the front of card 11

Card 12

Front

Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, obseruate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."

Back

Preview of the front of card 12