More cards in this set

Card 6

Front

Ille, sive quia non sentiebat, sive quia se non sentire simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis implevit.

Back

Preview of the front of card 6

Card 7

Front

Tum demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt.

Back

Preview of the front of card 7

Card 8

Front

Ita et vocibus excitatus et recreatus loci frigore sublatis oculis agitatoque corpore vivere se (et iam tutum erat) confitetur.

Back

Preview of the front of card 8

Card 9

Front

Diffugiunt servi; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur.

Back

Preview of the front of card 9

Card 10

Front

Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit ita vivus vindicatus, ut occisi solent.

Back

Preview of the front of card 10

Card 11

Front

Vides, quot periculis, quot contumeliis, quot ludibriis simus obnoxii; nec est, quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis;

Back

Preview of the front of card 11

Card 12

Front

non enim iudicio domini, sed scelere perimuntur.

Back

Preview of the front of card 12

Card 13

Front

Verum haec hactenus.

Back

Preview of the front of card 13

Card 14

Front

Quid praeterea novi? quid? nihil; alioqui subiungerem;

Back

Preview of the front of card 14

Card 15

Front

nam et charta adhuc superest, et dies feriatus patitur plura contexi.

Back

Preview of the front of card 15
View more cards