More cards in this set

Card 6

Front

Nam cum vocem praepararet acturus in consulatu principi gratias, liber, quem forte acceperat grandiorem, et seni et stanti ipso pondere elapsus est.

Back

Preview of the front of card 6

Card 7

Front

Hunc dum consequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.

Back

Preview of the front of card 7

Card 8

Front

Huius viri exequiae magnum ornamentum principi, magnum saeculo, magnum etiam foro et rostris attulerunt.

Back

Preview of the front of card 8

Card 9

Front

Laudatus est a consule Cornelio Tacito; nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.

Back

Preview of the front of card 9

Card 10

Front

Et ille quidem plenus annis abiit, plenus honoribus, illis etiam, quos recusavit;

Back

Preview of the front of card 10

Card 11

Front

nobis tamen quaerendus ac desiderandus est ut exemplar aevi prioris, mihi vero praecipue, qui illum non solum publice, sed etiam privatim quantum admirabar tantum diligebam;

Back

Preview of the front of card 11

Card 12

Front

primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille tutor mihi relictus adfectum parentis exhibuit

Back

Preview of the front of card 12

Card 13

Front

Sic candidatum me suffragio ornavit, sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset,

Back

Preview of the front of card 13

Card 14

Front

sic illo die, quo sacerdotes solent nominare, quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat.

Back

Preview of the front of card 14

Card 15

Front

Quin etiam in hac novissima valetudine veritus, ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur,

Back

Preview of the front of card 15
View more cards