Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem
oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos machinaris.
[3] An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus,
Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae
privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque
incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala
Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit.
Translation on the next card. However, if you feel confident, try translating without looking first.
Comments
No comments have yet been made