The Power of the Druids

Latin Text with Translation in between for Easy Referencing

HideShow resource information
  • Created by: weiwei
  • Created on: 21-06-10 17:34
Preview of The Power of the Druids

First 148 words of the document:

Druides rebus divinis intersunt, sacrificial publica ac private procurant, religiones interpretantur:
ad hos magnusnumerus adulescentium discendi causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod facinus admissum est,
si caedes facta, si de hereditate, definibus controversia est, Druides rem decernunt, praemia poenasque
constituunt. si quis aut privatus aut publicus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt:
haec poena apud eos est gravissima. ei quibus ita interdictum est numero impiorum ac scelestorum habentur;
eis omnes decedunt, aditum sermonemque fugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant;
neque eis petentibus ius redditur neque honos ullus datur. his autem omnibus Druidibus praeest unus, qui
summam inter eos habet auctoritatem. hoc mortuo, aut is qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt
multi pares, suffragio Druidum, nonnumquam etiam armis, de principatu contendunt.

Other pages in this set

Page 2

Preview of page 2

Here's a taster:

Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc ei, qui
diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque in Britanniam discendi causa profisciscuntur.…read more

Comments

No comments have yet been made

Similar Latin resources:

See all Latin resources »See all resources »