Pliny notes part i

HideShow resource information
Preview of Pliny notes part i

First 136 words of the document:

GAIUS PLINIUS SURAE SUO S.
et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet. igitur
perquam velim scire, esse phantasmata et habere propriam
figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro
imaginem accipere. ego ut esse credam in primis eo ducor, quod
audio accidesse Curtio Rufo. tenuis adhuc et obscurus, obtinenti
Arfricam comes haeserat. inclinato die spatiabatur in porticu;
offertur ei mulieris figura humana grandior pulchriorque.
perterrito Africam se futurorum praenuntiam dixit: iturum enim
Romam honoresque gesturum, atque etiam cum summo imperio
in eandem provinciam reversurum, ibique moriturum. facta sunt
omnia. praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave
eadem figura in litore occirrisse narratur. ipse serte implicitus
morbo futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis
nullo suorum desperante proiecit.

Comments

No comments have yet been made

Similar Latin resources:

See all Latin resources »See all resources »