Pliny notes iii

HideShow resource information
Preview of Pliny notes iii

First 210 words of the document:

PLINY III
et haec quidem adfirmantibus credo; illud affirmare aliis possum.
est libertus mihi non inlitteratus. cum hoc minor frater eodem
lecto quiescebat. is visus est sibi cernere quendam in toro
residentem, admoventemque capiti suo cultros, atque etiam ex
ipso vertice amputantem capillos. ubi illuxit, ipse circa verticem
tonsus, capilli iacentes reperiuntur. exiguum temporis medium, et
rursus simile aliud priori fidem fecit. puer in paedagogio mixtus
plurimus dormiebat. venerunt per fenestras (ita narrat) in tunicis
albis duo cubantemque detonderunt et qua venerant recesserunt.
hunc quoque tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit. nihil
notabile secutum, nisi forte quod non fui reus, futurus, si
Domitianus sub quo haec acciderunt diutius vixisset. nam in
scrinio eius datus a Caro de me libellus inventus est; ex quo
coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos
meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
proinde rogo, eruditionem tuam intendas. digna res est quam diu
multumque consideres; ne ego quidem indignus, cui copiam
scientiae tuae facias. licet etiam utramque in partem (ut soles)
disputes, ex altera tamen fortius, ne me suspensum incertumque
dimittas, cum mihi consulendi causa fuerit, ut dubitare
desinerem. vale.

Comments

No comments have yet been made

Similar Latin resources:

See all Latin resources »See all resources »