Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris,
quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum
ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! Senatus
haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit.
Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici
consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem
unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere
rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.
Translation on the next card. However, if you feel confident, try translating without looking first.
Comments
Report